monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 6, 3
FULVI SPARSI. Eligitur maritus, quem sanus pater dotalem dedisset. Gener tuus ipsis nuptiis crucem meruit. Egregium generum, in quo nihil est gloriosius quam quod inter cruciarios non est! Gravissima ipsi quoque servo facta est iniuria: dominam suam illi non licuit servare virginem. BLANDI. Fecit etiam servo iniuriam, cui detraxit abstinentiae gloriam. Nuptiis suis manu missus est; o matrimonium omni adulterio turpius!